Ко входуЯков Кротов. Богочеловвеческая историяПомощь
 

Жизнеописание императрицы Адельгейд

от Одилона, аббата Клюнийского

Cм. русский текст и комментарий

Domno Andree venerando abbati cunctisque fratribus sibi commissis in suburbio Ticinensis urbis Domino et Salvatori nostro devote famulantibus frater Odilo Cluniensium pauperum cunctorum peripsima presentis vite prospera et sempiterna gaudia.

Epitaphium domine nostre Adaleide imperatricis auguste descriptum stilo paupere vestre fraternitati curavi transmittere, ratum fore diiudicans,ut apud vos eius continua recolatur memoria, cuius industria atque prudentia vestri monasterii a fundamentis creverunt edificia cuiusque sustentamini larga continuatim munificentia. Non enim ad hoc tam grandem materiem vili brevique sermone perstrinximus, ut ad laudem tante virtutis atque nobilitatis oratio nostra sufficiat, sed ut aliquis inde vir adeo erudutus occasionem scribendi suscipiat, quatinus res eminens eminentioribus enucleata sermonibus imperatricum ac reginarum sonet in auribus, ut, dum magna de magnis audierint et eam, de qua loquimur, gressibus honestatis studuerint, saltem per eas cura domestica vigeat, sicut per eam res publica longe lateque valebat.

Epitaphium domne Adalheide auguste

Incipit prologus:

In huius igitur etatis nostre temporibus cuncta disponens totiusque honoris et honestatis largitor Dominus primo Ottone in sceptris feliciter agnte, Romane rei publice in femineo sexu prestitit venerabile decus. Multorum etenim honorum tunc accidentium atque virtutum post Deum auctrix dive celebrisque memorie Adalheida extitit imperatrix. Quam cum memorie succedentium scriptis commendare satagimus, timeo, ne digne reprehendamur, ideo quia tante nobilitatis atque virtutis materiem minus idonei paupere stilo explicare conamur. Quisquis nos reprehenderit, utpote reprehensione dignos, sive propter incultum sermonem seu propter rem noviter inceptam et propter naturalis eloquii simplicitatem, sciat, procul dubio sciat, quia non invitavit nos ad hoc humane laudis appetitus, sed vere et sincerissime caritatis affectus. Si abhorrere vis, quippe ut merito debes, lector, nostri ingenioli rusticitatem, attende ipsius, quam commendare cepimus, mentis et corporis nobilitatem. Si enim vis expectare vitum tanta eloquentia vel sapientia preditum, qui huius femine possit convenienter describere vitam, necesse est, aut Cicero rethor revocetur ab inferis aut Hieronimus presbiter transmittatur e superis. Si enim ille sanctus et incomparabilis in divina et humana sapientia sacer Hieronimus fuisset istius auguste temporibus, si Paulam et Eustochium, Marcellam quoque et Melaniam, Fabiolam quoque et Blesillam, Letam et Demetriadem septiesque percussam commendare curavit, libris et epistolis commendaret utique istam haud voluminibus paucis. Si enim deest talis, ut Hieronimus, aut aliquis alius liberalibus disciplinis adeo eruditus, qui possit digne tante femine mores et vitam describere, aggrediamur nos indocti Deo iuvante pro posse.

1. Hec regio ac religioso stemmate orta cum adhuc esset iuvencula et sextum decimum etatis sue ageret annum, Deo donante adepta est regale matrimonium, iuncta scilicet regi Lothario Hugonis ditissimi regis Italici filio. Ex cuius contubernio filiam habuit, ex qua Lotharius rex Francorum Ludoicum regem genuit, qui sine liberis mortuus regio more Compendio dinoscitur fuisse sepultus. Supradicto vero Lohario ante annum circiter tertium, postquam dominam Adalheidam duxerat, defuncto remansit ipsa viduata viro, privata regno, destituta maritali consilio. Affuit ei persecutio mordax, que solet purgare electos veluti aurum fornax. Non ergo accidit ei tale, quid propriis exigentibus culpis, sed, ut credimus, pocius ex accidentibus divine providentie donis. Affuit ei, ut vere fatear, nutu divino exterius corporalis afflictio, ne intus cremaret eam, utpote iuvenculam, incentiva carnis libido. Voluit eam Dominus tot verberibus atteri, ne secundum sententiam apostoli Pauli esset vivens vidua in deliciis mortua. Voluit enim eam paterno affectu tot perpeti pericula, ne esset indigna illa filiatione divina, de qua loquitur scriptura: "Castigat Dominus omnem filium quem recipit". Sepe enim inde Deo gratias referebat et cum familiaribus conferebat, quanta et qualia tunc temporis passa fuerat et quam misericorditer eam Dominus de manibus inimicorum suorum liberaverat. Iudicabat enim oportunius sibi fuisse, ut ad tempus temporalibus fuisse occupata anxietatibus, quam vivens in deliciis perpetue mortis esset subdita legibus.

2. Postquam enim mortuus est Lotharius, vir eius, honorem regni Italici adeptus est quidam vir nomine Berengarius, qui habebat coniugem nomine Willam. A quibus innocens capta, diversis angustiata cruciatibus, capillis cesarie detractis, pugnis frequenter exagitata et calcibus, una tantum comite famula ad ultimum tetris inclusa carceribus; liberata divinitus, postmodum ordinante Deo imperialibus est sublimata culminibus. In ipsa enim nocte, qua educebatur de carcere, incidit in cuiusdam harundineti paludem, ubi per dies et noctes sine cibo et potu mansit perseverans, auxilium a Deo sibi subvenire deposcens. Tali cum esset detenta periculo, venit quidam subito piscator cum limbo, deferens in navicula piscem, qui vocatur sturio. Quas cum vidisset, interrogavit, que essent aut quid ibi agarent. Dederunt sibi responsum, secundum instantem necessitatem satis congruum: "Vidisne, quod hic humano consilio peregrinamur destitute, et quod durius est, solitudine periclitamur et fame. Si potes, aliquid nobis victus impende, sin autem, solatium nobis prebe". Qui misericordia super eas motus, sicut ipse, a quo mittebatur, fuerat quondam super pauperes in deserto fame periclitantes Christus, dixit eis: "Nichil nobis adest ad victus necessaria nisi tantum piscis et aqua". Habebat ignem secum, sicut solent illi, qui piscationis exercent negotium.

Accensus est ignis,

preparatus est piscis,

sumpsit cibum regina,

servivit piscator et famula.

3. Dum hec agerentur, supervenit quidam clericus, qui eius fuerat captivitatis et fuge socius, nuntians adesse exercitum militum armatorum, qui eam cum gaudio accipientes deduxerunt secum ad quoddam inexpugnabile castrum. Postea enim consultu Italicorum principum preveniente gratia Dei de solio regni ad arcem pervenit imperii. Hec enim augustarum omnium augustissima nominari et venerari est digna.

Nemo ante illam

Ita auxit rem publicam

Cervicosam Germaniam

Ac fecundam Italiam

Has cum suis principibus

Romanis subdidit arcibus.

Ottonem regem nobilem

Rome prefecit cesarem,

Ex quo genuit filium

Imperio dignissimum.

4. De nobilitate carnis satis dicta sufficiat. Nobilitatem vero mentis quomodo vel qualiter exercuit, mortalium nemo dicere sufficit. Sed ut pro modulo compendiose loquar: speque fide certa, gemina caritate referta, iusta satis, fortis, prudens nimiumque modesta extitit, et vixit felix, dum secula rexit auxilio Domini moderantis climata cosmi. Prolata tamen Salomonis sapientis famine huic sanctissime conveniunt femine: "Manus suas" - inquit - "aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui sue a frigoribus nivis, omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terre. Fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientie et lex clementie in lingua eius. Consideravit semitas domus sue et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius et beatissimam predicaverunt et vir eius laudavit eam. Multe filie congregaverunt divitias, tu supergressa es universas". Hec enim, que de ea dicimus, non modo auditu, sed et visu et experimento cognovimus. Multa ab ea salutis verba audivimus, plurima dona suscepimus. Sepe enim indigentes nummo fecit esse divites, auro carentes enim aliquando cotidiano sumptibus fecit esse claros honoribus. Hec enim ad decorem mundi primi et maximi Ottonis, toto orbe famosissimi imperatoris, coniunx et ad profectum multorum imperatorum genitrix illa meruit benedictione potiri, quam meruisse perfrui legimus Tobiam in eiusdem patris volumine, videlicet, ut videret filios filiorum usque in tertiam generationem.

5. Postquam enim augustissimus Otto universe carnis ingressus est viam, augusta cum filio Romani imperii feliciter diu gubernavit monarchiam. Sed postquam divino nutu ipsius auguste meritis et industria solidatum fuerat Romani principatus imperium, non defuerunt viri iniqui, qui inter eos nisi sunt seminare discordiam. Quorum deceptus adulatione recessit corde cesar a matre. Si commendaremus litteris, quanta et qualia passa fuerit tunc temporis, derogare videremur speciem tanti generis. Non enim debemus perstringere stilo, quod cito sedavit humilis satisfactio. Filium diligens, auctores discordie ferre non valens, secundum apostolici preceptum dans ad modicum ire locum paternum decrevit expetere regnum, ubi a fratre rege scilicet Conrado et nobilissima Mathilde eius coniuge benigne et honorabiliter est suscepta. Tristabatur de absentia eius Germania, letabatur in adventu eius tota Burgundia, exultabat Lugdunus, philosophie quondam mater et nutrix urbs inclita, nec non et Vienna nobilis sedes regia.

6. Postmodum vero cesar Otto ductus penitentia direxit legationem regi avunculo et sancte recordationis patri Maiolo, sub celerrima festinatione obnixus deprecans, ut gratiam matris quam suis exigentibus culpis perdiderat, eorum interventibus promereri posset, orans iterum eos et obsecrans, ut quantocius possent, una cum augusta matre Papiam ei studerent occurrere. Tantorum enim virorum usa consilio apud Papiam tempore statuto occurrit mater filio. Quo cum mutuo se cernerent flendo et lacrimando toto corpore solo prostrati humiliter se salutare ceperunt. Affuit in filio humilis penitudo, erat in matre liberalis remissio. Permansit in utrisque de cetero perpetue pacis indivisa conexio.

7. Non post multum vero temporis unico orbata filio, cui successit tercius ex Greca genitus Otto. Igitur recidivis diu afflicta verberibus, non possumus enarrare per singula, quot et qualia post mortem filii sibi successerunt incommoda. Licet illa imperatrix Greca sibi et aliis fuisset satis utilis et optima, socrui tamen auguste fuit ex parte contraria. Ad postremum vero cuiusdam Greci aliorumque adulantium consilio fruens minabatur ei, quasi manu designando dicens: "Si annum integrum supervixero, non dominabitur Adalheida in toto mundo, quod non possit circumdari palmo uno." Quam sententiam inconsulte prolatam divina censura fecit esse veracem. Ante quatuor ebdomadas Greca imperatrix ab hac luce discessit, augusta Adalheida superstes felixque remansit. Perseverabat autem discrimina mundi lugens et deflens, curam tamen Romani imperii necessario gerens. Otto vero tertius unici sui filius, a primatibus regni felicissime et honestissime educatus, nichil erga illam egit, nisi quod illum et illam decuit. Idcirco meritis avie et industria primatum Romani imperii adeptus est principatum.

8. Ab ipsa enim etate primeva iam dicta imperatrix multa ab extraneis sive a domesticis fuerat perpessa, ut posset dicere cum propheta: "Sepe expugnaverunt me a iuventute mea" et cetera. Dicebat enim sepe illud apostolicum: "Existimo enim, quod non sunt condigne passiones huius temporis ad superventuram gloriam, que revelabitur in nobis". Et alio loco: "Si compatimur, et conregnabimus". Et iterum: "Si fuerimus sicii passionum, erimus et consolationis." Multis bonum pro malo reddidit et secundum Domini preceptum, peccantibus in se ante solis occasum dimisit. Nichil ex obiectis iniuriis sibi reservabat, sed totum Domino committebat, sciens esse dictum a Domino per prophetam: "Michi vindictam, ego retribuam". Parcite, queso, quibus pepercit. Et dicamus pro tempore, quibus in adversitatibus quibusve studiis in prosperitatibus inservire contendit. Quod enim inprimis cum cesare, deinde cum filio et filii filio, Ottonum videlicet augustorum et cesarum, Deo annuente possederat regna, tot ex propriis sumptibus ad honorem regis regum condidit monasteria.

9. In patris vero Ruodulfi, videlicet nobilissimi regis, et domini Conradi fratris regno, loco videlicet Paterniaco, ubi matrem reginam vocabulo Bertam Deo in omni bonitate devotam sepulture tradidit, in honorem Dei genitricis monasterium condidit et sanctissimo patri Maiolo suisque successoribus sua munificentia et fratris sui Conradi regis precepto ordinandum perpetuo commisit. Postmodum in Italia iuxta Ticinensem urbem monasterium a fundamentis incepit et ad honorem Salvatoris mundi honorifice imperiali auctoritate et sua largissima donatione perfecit, prediis et ornamentis amplissime ditavit ac iam dicto patri Maiolo ordinandum regulariter tradidit. In Saxonia vero post discessum iam dicti rei publice principis cooperante unica sapientissima et prudentissima filia sanctimonialium cenobiis contulit dona.

10. Ante duodecimum circiter obitus sui annum in loco, qui dicitur Salsa, urbem decrevit fieri sub libertate Romana, quem affectum postea ad perfectum perduxit effectum. In ipso etiam loco monasterium a fundamentis miro opere condidit et ad honorem Dei et apostolorum principis, tertio imperante Ottone nepote videlicet suo in presentiarum secum astante, quartodecimo kalendas Decembris augustissime et devotissime a Wideraldo Argentine civitatis episcopo consecrari iussit. Et ut maiori auctoritate per succedentia temporum esset ille sacer locus subnixus, cum prefato cesare est etiam episcoporum conventus a sepe dicta et sepe dicenda Adalheida augusta ipsius cesaris avia convocatus. In ipso vero monasterio claustrum monachis satis aptum preparavit et secundum regulam sancti Benedicti ordinare decrevit. Abbatem ibi prefecit nomine Eccemagnum, boni testimonii virum, humana scientia et divina sapientia doctum, quem in divinis literis habere voluit assidue preceptorem. Ipsum vero monasterium adeo ditavit et nobilitavit prediis, edificiis, auro et gemmis, vestibus pretiosissimis aliisque variis ornatum suppellectilibus, ut nichil deesset illo in loco Deo famulantibus. Quatuor, quos supervixerat, annos creatori suo sua seque dando, pauperes Christi et servos sibi acquisivit amicos, ut cum temporalia deficerent, in eterna tabernacula eam reciperent.

11. Cum igitur summis rei publice fascibus implicata teneretur, variis miserorum et inopum anxietatibus subsidia prebere non dedignabatur. Cumque mirificis, ut imperiali dignitati congruebat, valeret corpus decorare indumentis et pretiosissimis caput redimere gemmis, talibus se nolebat gravari implicamentis, sed aut pauperibus largienda decernebat aut Dominice crucis vexilla et Christi evangelia exinde adornari parabat, sedula imitatrix sui existens Redemptoris, qui cum omnium esset altissimus, humanitatis abiecta perpeti non est dedignatus. Innumeris preterea tam canonicorum quam etiam monachorum et sanctimonialium cenobiis circumquaque per diversas orbis partes constitutis plurima largiebatur beneficia, quatinus Deo famulantium agmina eius munificia dapsilitate recreata liberius sibi reique publice divinitus conferenda implorarent suffragia. In cunctis enim, que gessit, iustitie formam tenuit, communem liberalitatem servavit, credens eum procul dubio iudicem futurum, quem et occulta non fallant et indecora offendat et honesta delectent. Quapropter iusticia cernebatur excelsa, liberalitate gratissima, beneficientie opera locans super Christum, quem beatus apostolus ponit fundamentum intelligens prudenter fidem esse fundamentum omnium virtutum. Usa est ergo perfecta liberalitate, ut silentio, quantum valeret, opus suum tegeret et necessitatibus singulorum cuperet subvenire, quatinus eam non labia sua, sed Christi pauperum laudarent ora, ut etiam in ea impletum videretur, quod beati Iob voce profertur: Benedictio perituri in me veniebat. Diligenti illud consideratione perpendere studebat iuxta ipsius vatis assertionem, ut ab eius tecto numquam vacuo sinu pauper exiret, ut talibus intenta commerciis acquirere valeret in terra viventium hereditatem superne sortis.

12. Iam iamque ultimo etatis sue anno, cum non lateret eam, ut credo, exituram de seculo, pacis ut semper amica, pacis caritatisque causa paternum solum adiit, fidelibus nepotis sui Ruodulfi regis inter se litigantibus, quibus potuit, pacis federa contulit, quibus non potuit, more sibi solito Deo totum commisit. De cetero quam studiose, quam devotissime loca sanctorum curavit visitare, non est nostre facultatis evolvere. In ipso namque tempore monasterium Paterniacum adiit, quod ipsa ad honorem Dei genitricis pro remedio anime sue matris ibi requiescentis, tam ex suis quam ex maternis rebus nobiliter condidit et, quod tunc temporis in temporali necessitate fratribus ibi Deo famulantibus defuit, ut semper erat solita, manu largissima subministravit.

13. Accidit tunc aliquid novum, quod huic operi iudicavimus inserendum. Fatigata ex itinere non potuit more solito manu propria elemosinam dare pauperibus et vocavit unum de fratribus, qui vice sua nummos daret pauperibus. Eius iussu ventum est ad pauperes. Excessit numerus pauperum denariorum numerum. Timuit minister minus habere, quan indigentibus posset sufficere. Quid multa! Affuit auguste meritis virtus illius, qui panibus ex quinis saciavit milia plebis. Multiplicatis denariis recesserunt pauperes cum munere leti.

14. Egressa inde locum Agaunensium petit, ubi rupis felicissima martyrum milia retinet corpora. Quanta cum devotione, quanta cum reverentia magni martyris Maurucii sociorumque eius expostulavit suffragia. Quot gemitus eius ibi fuerunt! Quot suspiria! Quot luctus! Quot lacrimarum flumina! Numquam fuerunt, ut reor, ulla peccamina, que tunc non mererentur eterna remedia. Si enim respiceres auguste faciem, excedere diceres humanam effigiem, quam, si aliud aliquid labiis promeret, nichil aliud crederes, quam ut propheticum illud evolveret: "Effundo in conspectu eius orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuntio". Que fuit eius maxima tribulatio pro cunctis a lege Dei declinantibus caritativa compassio, ut posset dicere cum propheta: "Defectio tenuit me pro peccatoribus", et cum Paulo: "Quis infirmatur et ego non infirmor", et cetera. Ita deplorabat aliorum peccata, qualiter non possunt multi propria deplorare discrimina. Letabatur in gravitate et profectibus preteritorum, tristabatur cotidie in defectibus presentium maximeque futurorum. Cum enim de futuris dico prophetie spiritum procul dubio eam habuisse denuntio. Adesset enim in sermone defectus, si non essem publico documento expertus.

15. Cum enim esset ab illo sacro loco egressura et secum staret in angulo ecclesie orationis gratia, quidam nuntius venit ad eam de Italia, Franconem Wangionensrm episcopum nuntiavit Rome fuisse defunctum. Et quia vir boni testimonii erat, domina augusta valde illum diligebat, sicut et omnes bonos diligere solita erat. Et statim, ut eius obitum audivit, ex familiaribus, qui aderant, unum vocavit et, ut pro eo Domino preces funderet, humiliter rogavit et quasi in excessu mentis ita exorsa est dicens: "Quid faciam, Domine, vel quid dicam de illo seniore nostro et nepote meo? Peribunt, ut credo, in Italia multi cum eo. Peribit post ipsos, ut timeo, heu misera, auguste indolis Otto, remanebo omni humano destituta solatio. Absit, o Domine, rex seculorum, ut videam superstes tam lugubre dispendium". Tunc videres augustam toto corpore solo prostratam, non minus crederes eam toto mentis adnisu celo intentam et quasi iam martyris Mauricii vestigia invenisse alymphatico ore perlingere. Post paululum vero ab oratione surrexit, munera martyribus elemosinam dedit pauperibus.

16. Dehinc Geneuensem adiit urbem, desiderans videre victoriosissimi Victoris martyris aulam. Inde Lausonam venit ibique memoriam Dei genitricis devotissime adoravit. Quibus in locis a rege et ab episcopis suis videlicet nepotibus honorabiliter suscepta devenit in vicum, qui vocatur Urba. In ipso enim vico aliquamdiu demorata egenis supervenientibus et miseris, quotquot potuit, tribuit necessaria. Cum rege et principibus patrie pacis et honestatis conferens negotia, inde etiam sacris locis diversa et varia direxit donaria. Que enim ecclesia, que monachorum cenobia sibi affinitate vel vicinitate coniuncta, que non mererentur habere eius dona vel xenia? Et ut parva de multis dicam: in ipso tempore, quo instabat sibi dies suppremus beatissimum patrem Benedictum licet exiguis, tamen propriis visitavit muneribus nec non et beate recordationis patrem Maiolum celesti gloria iam coronatum, quem dum in hac mortali carne subsisteret, pre cunctis mortalibus in illo ordine diligebat, non enim oblita Cluniacum adeo sibi familiare cenobium.

17. Ad restaurandum igitur beatissimi confessoris Christi Martini monasterium, quod non multo ante fuerat igne combustum, destinavit transmittere non modicum argentum et ad honorem altaris partem unici filii sui Ottonis augusti clamidis. Ut enim ad memoriam reducamus eius dulcissima verba ad eum, cuius mittebantur officio ait inter cetera: "Obsecro, karissime, obsecro, ut ita alloquaris sanctissimum sacerdotem. Meo obsequio accipe, sacerdos Dei, parva munuscula, que tibi delegavit Adalheida, servorum Dei ancilla, ex se peccatrix, dono Dei imperatrix. Accipe unici mei Ottonis augusti clamidis partem et ora pro eo ad ipsum, quem veste divisa vestiti in paupere Christum".

18. In illo die, in quo de supra dicto loco erat exitura, una eademque hora nobis peccatoribus astantibus et exemplum perfecte humilitatis reliquit et profetie spiritum non arroganter, sed humiliter se habere ostendit. Erat quidam ibi in presentia ipsius monachus, qui licet esset indignus abbas vocitari, ab ea tamen putabatur alicuius esse momenti. Quem cum illa respiceret, et ipse eam esset intuitus, cepit uterque flere uberius. Dicam eam tunc plus fecisse, quam si dicerem eam multos infirmos sanasse. Vestem enim satis incultam, qua erat indutus, humiliter apprehendit et sanctissimis oculis et serenissime sue faciei osculando impressit eique familiariter et cum silentio dixit: "Memento mei, fili, in contemplativis et scias me non amplius te visurum corporalibus oculis. Cum enim humanis rebus excessero, orationibus fratrum animam meam committo." Inde per iter, quo venerat, pervenit ad locum, ubi ordinante Deo decreverat sibi parare sepulchrum.

19. In ipso igitur ultimo sui temporalis cursus itinere erigebat se, in quantum valuit, super se, ut divine contemplationi spreto secularium turbine libere posset insistere. Familiaris rei negotium erat sibi etiam importunum. Transegerat iam strenue Lie et Marthe satis laudabile actum, optabat appetere Rachelis et Marie desiderabile ocium. Itaque lectionibus intenta, assidua oracionibus, respuebat terrena, inhians tota mente celestibus. Et si aliquis eam de secularibus negotiis interpellaret, non ad hoc responsum dabat, sed apostolicum illud lugens in corde volvebat: "Misera ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius?". Et secura de spe divine retributionis aiebat: "Gratia Dei per Iesum Christum".

20. Deinde celesti edocta magisterio devenit ad locum, ubi ultimum spiritum erat redditura Deo. Instabat enim dies, in qua devocio annua agebatur pro filii sui Ottonis augusti memoria. Confluxerat ad eam ex adiacentibus locis, ut semper faciebant, pauperum plebes. Erat ei consuetudo talis, ut in amicorum et familiarium suorum anniversariis spiritale donativum suis spiritalibus erogaret militibus, elemosinam dico, Christi pauperibus. Erat autem indigentium multitudo ordinatim constituta in loco. Ad quos ipsa venit et extemplo Abrahe patriarche Deum inter illos esse non dubitans humiliter adoravit. Et oblita infirmitatis sue super vires temptavit aggredi, singulis manu propria tribuit et, quos miserabiliores vidit, vestimenta vel alia munuscula dedit. Finito isto spiritali negotio a quodam venerabili archiepiscopo missas fecit celebrari pro filio. In ipsa enim nocte a febre corripitur et per aliquot dies ingravescente mole infirmitatis ad extremum usque deducitur. Adhuc autem pro posse intenta erat in oracione et oculis desiderantibus Christum nichil aliud dignabatur aspicere. Resumptis aliquantulum viribus corporis muniri se rogavit attentius mysteriis ecclesiasticis. Tum sacri olei unctione peruncta sacramentum Dominici corporis humiliter et devotissime adorando percepit, in quem semper speravit et credidit. Talibus deinde fulta presidiis talique pasta convivio dixit senioribus, qui astabant, et clero, ut psalmos penitentiales cantarent et nomina sanctorum more ecclesiastico recitarent. Quo facto cum psallentibus psallebat, cum orantibus orabat usque ad illum locum, ubi Deum sibi adesse precabatur propicium. Erat enim sciens cum sorore Moysi tenere tympanum et chorum, cum David cordas et organum, sed assumptis bene sonantibus cymbalis cum sequentibus agnum tota iam versabatur in iubilum.

21. Anno igitur instante ab incarnatione Domini millesimo desiderans videre diem unum nescientem occasum in atriis Domini super milia, dicebat sepe cum apostolo: "Cupido dissolvi et esse cum Christo". Prestolans etiam in presentiarum cum spiritali letitia eiusdem Domini nostri Iesu Christi nativitatis festum, cum sextum decimum diem solveret December felix, et ipsa feliciter deposito carnis onere evolavit ad purum purussimi etheris fulgorem. Erat enim ei domesticis gravis iocunditas, cum extraneis honestissima gravitas, in pauperibus vero infatigabilis pietas, in honorandis ecclesiis Dei affluentissima largitas, erga bonos perseverans benignitas, contra improbos liberalis severitas, in appetendis timor, in appetitis vigor, in prosperitatibus vera humilitas, in adversitstibus paciens longanimitas, in victu cotidiano sobrietas, in vestitu etiam mediocritas, in lectionibus et orationibus, vigiliis et ieiuniis assiduitas, in dandis elemosinas una eademque voluntas. Nulla de nobilitate carnis eam prepediebat elatio, nulla de bonitate sibi a Deo concessa ad se trahere poterat humane laudis cupido. Nulla de virtutibus a Deo sibi concessis presumptio, nulla de excessibus propriis dominabatur ei male suasa desperatio. Nulla de honoribus, diviciis et deliciis mundi in eam principabatur ambitio, sed comitabatur eam in omnibus omnium virtutum mater discretio. Eratque ei in fide secura firmitas, in spe firma securitas, in dilectione Dei et proximi radix omnium bonorum principalisque causa virtutum caritas.

22. Sed, ut vere fatear, quanta et qualis fuerit eius vita, clarescentibus ad sepulchrum eius miraculorum prodigiis virtus patefacit divina. Que si describerentur, ex ordine proprio indigerent volumine. Non enim possunt nostro explicari eloquio. Sed ne ex toto remaneant texta silentio, prolixitatem loquendi vitando, brevi comprehendere placuit capitulo. Ad sepulchrum eius ceci amissa oculorum lumina recipiunt, paralitici valitudinem corporum, febricitantes sanantur ibi et ex diversis infirmitatibus multi reparantur infirmi gratia et miseratione Domini nostri Iesu Christi. Explicit.


 

 
Ко входу в Библиотеку Якова Кротова